ARGENTATAS carrucas habendi potestatem

ARGENTATAS carrucas habendi potestatem
ARGENTATAS carrucas habendi potestatem
Aurelianus Imperator privatis concessit, quum antea aeata et eborata vehicula fuissent, apud Vopisc. c. 46. Senatoribus idem concessum a Severo praenomine Alexandro, tradit Lamprid. c. 43. Unde ab aliquo sequentium Imperatorum sublatum oportuit, ut opus habuerit Aurelianus redonare. Privatorum namque vocabulô Vopiscus tam Senatores, quam Magistratus, comprehendit, h. e. omnes honoratos; Argentata enim vehicula Senatorum non minus, quam magistratuum. Vetus Epigramma raecum carrucam argentatam Praefecto Urbis tribuit: εἰς τινὰ φιλόσοφον γενόμενον ὕπαρχον πόλεως ἐπὶ Βαλεντινιανοῦ καὶ Βαλέντος, uti lemma conceptum est membranis;
Α῎ντυγος οὐρανίης ὑπερήμενος ἐς πόθον ἠ̈λθες
Α῎ντυγος ἀογυρέης, αἰχας ἀπειρέσιον.
Axi caelesti insidens desiderio correptus es
Axis argentati, probrum immensum!
Ubi ἄντυγα ἀργυρέην vocat argentatam carrucam Urbis Praefecti. Salmas. ad Vopisc. Heliogabalus autem contemptis argentatis et eboratis et aeratis vehiculis, gemmata et aurata habuisle, legitur apud Lamprid. in Vita eius c. 29. Apud eundem mentioest, sellae muliebris eboratae et argentatae etc. Vide quoque infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”